dissabte, 2 de setembre del 2017

Die primo post Kalendas septembris

Hodie in circulum duodecim adfuerunt sodales: scilicet Borgia, Eva, Ludovicus, Radulfus, Ginesius, Carolus, Damianus, Gregorius, Paulus, Joanna, Ruben, Cristina. Ex quibus non pauci cursui nuper peracto, cui nomen Caelum est, laeto animo interfuerant. Quibus autem illic adesse non licuerat quomodo Matriti se haberent res placuit sciscitari. Itaque explanatum est de scholis, quae Latine agebantur, de seminariis in quibus multae et variae rationes ad linguam Latinam docendam et litteras antiquorum rimandas praebebantur, de amicitia tandem quae inter homines qui rei publicae litterarum favent fieri solet.
Ecce amici duodecim
Tot et tantis rebus cognitis nonnullas fabulas e libro, qui “Fabulae Syrae” inscribitur, depromptas alio modo quam solemus perlegimus. Quidam enim nostrum magna voce sermonem aliis recitavit sodalibus, quibus liber in promptu ita deerat, ut tantum audiendo vim fabularum perciperent, dum alius sodalis aliis verbis eandem fabulam nobis explanavit.
Sic laeti sessionem circuli degimus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada