diumenge, 18 de desembre del 2016

A. D. IV KALENDAS IANVARIAS. IO SATVRNALIA!

In sessione aderamus Radulfus, Ruben, Paulus, Genesius, Gregorius, Damianus Evaque. Hodie Saturnalia egimus hoc in conventu loquendo de iis quae antiquores faciebant his in diebus. Saturnalia erat festivitas Saturno, deo agrorum, dicata, quia in his temporibus homines operam dare in agris desinebant. Tum, omnes magnum lectisternium magniscum  epulis publice perficiebantur. Domini et servi partes mutabant, id est, servi serviebantur a dominis. Omnes una magna cum laetitia, epulabantur sicut in aurea aetate, regnante Saturno, cum nihil agere necesse esset ad cibum parandum nemoque servus erat. Iis in diebus honestiores toga exuebant et gerebant pilleum, scilicet sicut liberti nuper manumissi.


                      "Io, Saturnalia" omnes magna laetitia capti clamitabant
                                     

Quattuor enim textus de his festivitatibus legimus qui infra legere potestis:


CATULLUS

XIV. ad Caluum poetam


NI te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, false, sic abibit. nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam uenena. ac te his suppliciis remunerabor. uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae. 


A.GELLI, XVIII

CAPITVLVM II

Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus;

atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.


 [1] Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum – nam 'remittere' inquit Musonius 'animum quasi amittere est' – , sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. [2] Conueniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam ueneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. [3] Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae quaestionis ponebat librum ueteris scriptoris uel Graecum uel Latinum et coronam e lauro plexam totidemque res quaerebat, quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. [4] Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur; non soluta autem tramittebatur ad eum, qui sortito successerat, idque in orbem uice pari seruabatur. [5] Si nemo dissoluebat, corona quaestionis eius deo, cuius id festum erat, dicabatur. [6] Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae ueteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam inuulgati purgatio aut captionis sophisticae solutio aut inopinati rariorisque uerbi indagatio aut tempus item in uerbo perspicuo obscurissimum. 


VICIPAEDIA LATINA

QUOMODO CELEBRABANTUR SATURNALIA
Illo die bellare aut a noxio poenas exigere nefas erat : "Io Saturnalia" laetitia maxima omnes clamitabant. Sacrificia et lectisternium - id est epulae quibus statuae deorum accumbebant - publice perficiebantur. Munera, praecipue cerei sed etiam sigilla (nam Sigillaria quoque unus ex Saturnaliorum diebus visus est), mutuo mittebantur. Ita lumen cereorum accensorum insigne Saturnaliorum fuit, ante quam Christi Natalis. Dies festus servis etiam erat qui otiosi erant et pileum in capite gerebant (quem liberti tamquam insigne libertatis recentis gerere solebant), cum cives contra togam exuerent. Non iam enim servi et domini erant sed omnes liberi sine distinctione, ut in aurea aetate tempore Saturni. Maxime tamen conviviis quam opulentissimis cenando et potando dies illos agebant ita ut domini una cum servis epularentur aut etiam famulos suos ministrarent. Sic tempore anni feriae Nativitatis Domini a Saturnalibus quodam modo originem fortasse duxere sed re vera hodierno Carnelevario Saturnalia similiora fuere.



                                           Hoc erat pilleus quem liberti gerebant.


MARTIAL
QUOMOMODO LICENTER VIVUNTUR SATURNALIA

Unctis falciferi senis diebus, 
regnator quibus imperat fritillus, 
versu ludere non laborioso 
permittis, puto, pilleata Roma.
Risisti; licet ergo, non vetamur. 5
Pallentes procul hinc abite curae; 
quidquid venerit obvium loquamur 
morosa sine cogitatione. 
Misce dimidios, puer, trientes, 
quales Pythagoras dabat Neroni, 10
misce, Dindyme, sed frequentiores: 
possum nil ego sobrius; bibenti 
succurrent mihi quindecim poetae. 
Da nunc basia, sed Catulliana: quae si tot fuerint quot ille dixit, 15
donabo tibi Passerem Catulli.


Epigr. XI, 6



Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada