diumenge, 18 de desembre del 2016

A.D. VI KALENDARUM DECEMBRIUM CONVENTUS

Hoc in conventu multi homines adfuerimus: Angela, Iohanna, Ludovicus, Ruben, Borja, Paulus, Genesius, Radulfus, Gregorius, Damianus, Iosephus atque Eva. Radulfus nobis et Horatii carmen attulit, scilicet XI, quod notissimum verbum "carpe diem" continetur, et LXI epistulam ad Lucilium in qua Seneca Lucilium vita frui tamquam uno die. Nos hos duos textus comparavimus. 

Postea cecinimus odam Horatii secundum Tyrtarium grege, hac de causa et valde fructi sumus!


Hic sumus, valde multi fueramus hoc in conventu!



En textus de quibus locuti sumus:


SENECA
LXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago <ne> senex eadem velim quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit. [2] Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit; paratus exire sum, et ideo fruar vita quia quam diu futurum hoc sit non nimis pendeo. Ante senectutem curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori. [3] Da operam ne quid umquam invitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit miser est, sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus ut quidquid res exiget, id velimus, et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus. [4] Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale.


Quintius Horatius Flaccus

Liber I, XI

Ad Leuconoen

Tu ne quaesieris scire nefas, quem mihi quem tibi
Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
Temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati
Seu plures hiemes sue tribuit Iuppiter ultimam
Qae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrenum: sapias vina liques et spatio brevi
Spem longam resecens. Dum loquimur fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada