diumenge, 13 de novembre de 2016

ACROASIS DE GREGIBVS CLASSICARVM LINGUARVM FOVENDIS



Javier Martos, Joan Carles Simó, Eva Monzón et Raül Segarra

A.d. IV Idus Novembris nonnulli magistri e diversibus gregibus Studiorum Classicorum fovendis acroasin dixerunt de statu Classicarum linguarum. 

Javier Martos e PELAGO primus allocutus est de eodem grege cuius scopus magistros docentes Latinam vel Graecam linguam in Lyceis eorumque discipulos favere est. Javier Martos, ut pauci discipuli tamen Studia Humanitatis diligant, maximi momenti nostra societati eadem esse dixit propter quidem res tres: primum traditionem vel historiam melius interpretari, deinde in alterorum hominum animo esse vel tertium aliis cum homibibus collaborandi habilitatem habere. Hic grex etiam est factus ut magistri, qui in Lyceis saepe singulares operam dant, collaborare ac instrumenta docendi una commutare possint. Etiam scopus huius gregis est Humaniorum Studiorum magnitudinem hodiernae nostrae quidem societati monstrare. 

E Parodo Joan Carles intervenit qui de Graeci vel Romani Theatri Festivalibus, quae abhinc viginti annos in insulis Balearicis peraguntur, loquatur. Maximi momenti haec Festivalia esse dixit propter magnam discipulorum copiam singulis in annis congregatam ad spectacula antiquorum auctorum videnda. Ut ei videtur, necesse est et foras scholas agere praesertim ut discipuli in eodem situ realia antiquorum videre possint. 

Denique Iosephus Agrolus (Pep Campillo) de Festivalibus Maremagni locutus est, quae tres annos nata sunt. Is etiam maximi momenti Studia Humaniorum esse affirmavit, cum ea tamen non statim manifestentur in societate, sed gradatim paulatimque, necnon necessaria ad democratiam fovendam sunt. Maremagnvm multas Romanorum res Maioricensibus civibus monstrare dixit, sicut quibus vestibus Romani induebant, quibus ludis Romani pueri ludere solebant, quomodo scribebant Romani et ita porro. Etiam de conviviis atque de gastronomia Romanorum ipsiorumque ac Neronis imperatoris voluptatibus Maremagnvm monstrat cenam Romanam omnibus offerens. Haec Festivalia discipulis et civibus fiunt singulis in annis. Ut Iosephus ait, Maremagnvm proximo anno augebitur quia plura de Romanis omnes homines qui venient in "La Misericòrida" discere poterint. 

Duo sodales Circuli Latini ad postremum intervenierunt. Ut Eva dixit, Circulus est grex in quo homines qui Latinitatem amant vel colunt, conveniunt ut Latine loqui una cum aliis consodalibus possint. Latine loqui est, Evae quidem sententia, instrumentum ad melius antiquos intellegendos. Litteras Romanorum legere ac intellegere una cum Romanis colloqui nobis licet. Deinde, Radulfus totam eius orationem Latine pulcherrime dixit. Is etiam maximi momenti Latine loqui esse affirmavit quia loquendo vel utendo eadem lingua, nos melius intellegere scripta antiquorum possumus, et hoc nos humaniores facit. Exemplum e Tristibus Ovidianis nobis dederit, quod narrat se, patria sua expulsum, ad peregrinas regiones profugum petere. Quomodo homo, qui in peregrinas regiones ire coactus est, sentiat Ovidius nobis narrat. Possumus enim intellegere eos qui hodie quoque coacti e suis patriis exire ob bella sunt et ad Europaea litora profugi perveniunt. Denique versus e Tristibus Ovidii extractos cecinimus secundum Tyrarii gregis numeros.


Ecce Radulfus, Eva, Borja Mireiaque versus Ovidianos canentes





Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada