dimarts, 8 de novembre de 2016

A. D. IV KALENDARUM NOVEMBRIUM CONVENTUS

Hoc in conventu Gregorius, Paulus, Genesius, Ioanna, Radulfus, Mireia Evaque adfuerunt. Sessio exposita diligenter a Radulfo est, qui nobis carmen Ovidianum  e primo Tristium libro attulit legendi causa. Carmen autem disctichis elegiacis compositum non solum lectum et Latine optime explanatum a Radulfo, sed etiam cantum sicut antiqui homines solebant. Melodiam e Tyrtario grege extractam cecinimus. Mireia nobis docuit canendi rationes ac versus 1-24 qui in libro I, 3 siti sunt cecinimus. Portentosum ac facilius metricas rationes discernere nobis fuit, dum illae saepe difficilimae discendi sunt. Postea, qui lauream classicorum studiorum impetravimus in Universitate, quaesivimus cur non antea in Universitate de hoc certiores fuissemus. 








En versus de quibus locuti sumus:

TRISTIA, I; VERSUS 1-24
Cum subit illius tristissima noctis imago,
     quae mihi supremum tempus in Urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
     labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. 
5
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
     finibus extremae iusserat Ausoniae.
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
     torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi servorum, comitis non cura legendi, 
10
     non aptae profugo vestis opisve fuit.
non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
     vivit et est vitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
     et tandem sensus convaluere mei, 
15
adloquor extremum maestos abiturus amicos,
     qui modo de multis unus et alter erant.
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
     imbre per indignas usque cadente genas.
nata procul Libycis aberat diversa sub oris, 
20
     nec poterat fati certior esse mei.
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
     formaque non taciti funeris intus erat.
femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
     inque domo lacrimas angulus omnis habet. 

PS: Invenietis melodicas rationes, a Tyrtario grege compositas vel explanationes quae ad linguam Latinam attingunt hic

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada