dimarts, 8 de novembre del 2016

CONVENTUS KALENDARUM SEPTEMBRIUM

Hodie in conventu Gregorius, Paulus, Genesius, Iohanna Evaque adfuerunt. Locuti sumus de his quae fecimus in aestivo tempore. Omnes iam operam dare incipimus, sed in memoria adhuc restant feriarum imagines, quas memoramus haud maesti, sed valde laeti virumque pleni.

Eva maxima laetitia affecta locuta est de aestivo Latinitatis vivae cursu, nomine CAELVM (id est: Cursus AEstivus Latinitatis Vivae Matritensis) qui Matriti factus est. Ut ei videtur, multa didicit illo in cursu. Loqui Latine paulisper melius etiam didicit quia cum omnibus cursus consodalibus hac lingua ubique usi sunt: et in scholis et adhuc in refrectorio vel in taberna potaria et ita porro. Magistri qui operam in hoc cursu dederunt optimi fuerunt. Nonnulli e Vivario Novo venierunt, nonnulli e variis Hispaniae regionibus.  

Eva quoque Mexicanum ludum secum tulit ut Latine ludissemus. Sic praecipua linguae Latinae verba usurpavimus et facilius Latine loqui fuit. Invenietis praecepta huius ludi hic.




Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada